dum ei obtrudit, quod ipse pura conscientia retinere se non posse arbitratur. Nam qui pretium meretricium dicari sibi noluit, satis ostendit nullam sibi placere nisi ex recte quaesitis liberalitatem. Quo et Augustini illud pertinet, furta facienda non esse, etiam voluntate pascendi pauperes sanctos. At qui ius suum aut societati aut alteri cuivis transcribunt, sive aliud quippiam recipiunt eius rei loco credendi sunt vendidisse, sive nihil volunt praeter gratiam tamen negare non possunt pro suo habuisse quod faciunt alienum.