A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

natione purgari potest, quod cum legibus etiam constitutum sit, tum vero in conscientia multo magis obtinet. Quare qui mala fide praedam percepit, cum scilicet eam iniustam crederet, is ad restitutionem perpetuo tenetur, ita ut tradant magistri nec vendendo nec donando eum liberari etiam si res in millesimum possessorem translata sit. Si quis vero existimet ideo se minus praedae participem dici posse, quia priusquam eius quicquam contigerit, ius omne alteri resignasset, expers est etiam vulgaris iurisprudentiae. Quod enim mea concessione ad alterum pervenit, quanquam brevi, ut dicitur, manu transfertur, tamen quin meum fuerit negari non potest. Alioqui nihil ad nos omnia illa pertinebunt quae per procuratores nostros accepta et expensa sunt. Eos autem qui alienant necesse est aut in pauperes erogare, aut dare societati aut alteri cuivis. Qui pauperibus donat idem facit ac si Deo donet. Est autem hoc in primis laudabile. Quid enim iustius quam in obventione satis insperata agnoscere eius beneficium cui soli debetur bellorum victoria? Itaque non Iudaeis tantum, sed et Graecis et Romanis

et aliis gentibus
in more positum fuit decimam, aut aliam praedae partem consecrare. Sed eo ipso satis intelligitur necesse non esse ut omnia resignentur. Nam et Abrahamus, qui decimas ex spoliis Pontifici dedit non tamen socios aut administros suis partibus fraudavit. Et in Mosis historia diserte scriptum est etsi liberaliter factae erant oblationes tantum tamen fuisse praedae, ut ex ea multum sibi quisque reservaret. ▸
Sed
Verum etiam atque etiam animadvertendum est is qui praedae partem Deo attribuit detne ut suam, an ut alienam. Si quidem ut suam, recte, nec ulla nobis cum eo concertatio est, cum quod quisque acquisivit alienare etiam possit. Sin ut alienum, caveat, ne Deum, quem placare studet, offendat ea ratione,