A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
singulorum omnes ad unum conspirarunt? Haec si quis audiret, nihil ut opinor haberet aliud, quam ut culpam ▸
falsas
agnoscens
seductum se potius falsis rationibus, quam sponte in patriam impium fateretur. Reddere igitur hosti cum non liceat, an seorsim habere a caeteris suis rebus aliquam in partem prosit, inspiciamus. Et hoc quidem si fiat ideo ne praedam admiscendo inquinentur caeterae facultates, ridenda magis quam confutanda est superstitio: nisi forte ▸
existim[amus]
credimus sicut in scabris ovibus ita in male partis rebus de nummo in nummum vicinitate quadam serpere contagium: ac non potius patrimonium quoddam universitatis esse nomen, et hoc ipsum quamvis loculis et fiscis distinctum rationem eandem obtinere: Quare sicut iuste partis, in quibus et praeda est ex bello iusto, recte augetur, atque ornatur, ita non ▸
iniuste
recte quaesitis, etiamsi longissime haec seposita atque amandata sint non potest non contaminari. Hoc enim unum quaeritur velimne illa in rerum mearum numero esse, an secus. Non possum autem extra res meas habere videri quod et percipio tanquam meum et servo. Enimvero si quis iccirco separet, ne quaerendum aliquando habeat ubi ad restitutionem iudicio cogeretur, praeterquam quod rem metuit, quae nunquam, aut sane nunquam praecipue metuenda est, ut ante diximus, insuper in iuris cognitione graviter labitur, et damno suo favet. Multo enim facilius cogetur quis restituere eam praedam quae penes se exstet, quam quae iam consumta sit, cum hanc bonae fidei praemio cedere compertissimum sit. Nihilo plus agunt hi qui agnoscant quidem praedam sed alio transferunt. Nam si vitium rei inesse imaginantur, id quidem nulla alie-