A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

populo utilem, honorificam sibi, quo caeperunt favore provehant, et tueantur, neque vero sinant deesse laboribus praemia, virtuti honores, periculis commoda, sumtibus mercedem. Deum vero immortalem, auctorem solum educatoremque reipublicae istius, quem ob voluntatem Optimum, ob potestatem Maximum dicimus, supplex precor et veneror, quando illi visum est Batavos potissimum deligere, per quos ostenderet adversus vim suam infirmam esse quantamcunque humanam magnitudinem, atque insuper gentis gloriam apud remotissimos orbis a se conditi terminos illustrare, primum ut mores det eos qui deceant nomen Christianum, ne eorum vitia apud profanas nationes verae religioni faciant invidiam: deinde ut crudelia inimicorum consilia disturbet, neque velit insontes eorum feritati succumbere: sed illos damnis ac cladibus, hos laude atque adorea mactet: reprimat pestiferos a patria dissentientium furores: errantibus indat bonam mentem: omnibus vero det eam sapientiam, ut victoria, quam caeleste donum fatemur, animis non minus gratis quam integris liceat uti fruique. F I N I S. sequitur exemplum. Edicti Ordinum Federatorum anni 1599 Apr. 2 Sententiae Collegii Admiralitatis Decreti Ordinum Hollandiae An. 1604 sept. 1 Partis Epistolae Episcopi Malaccensis ad Regem. 1600 ult. April. Epistola Senatus Malaccensis 1603 Martii 9 Epistola Praefecti Malaccae ad Iac. Hemskerckium. Eodem. Alterius Epistolae eiusdem 1603 Martii 26 Capitanei captae Galeonis ad Hemskerckum 1603 Martii 24.