A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

velut subtracto fundamento dilabi. Contra enim verissimum est nullas fere possessiones esse antiquiores, quam quae ex bello obvenerunt: et in his fere gentium omnium securitatem consistere, ut in Officiis etiam Tullius demonstrat. Itaque ▸

Authorem? dixise accepimus
saepe apud auctores occurrit
iuste possideri quicquid armis sit captum ab hostibus, id iusto titulo, id iusta causa ad successores transmitti. Quod ipsum et Romani ad Auruncos de agro Ecotranorum responderunt: qui et Volscis dixere non minus haec nostra esse quam quae dono accepimus: ▸
Hoc
hoc forte intuiti, quod qui belli aleam utrinque subeunt ita quasi contrahere videntur, ut capta cedant capientibus, nec sit iniquum eum qui vincere voluerit, si contra ceciderit, victi ferre fortunam.
Operae pretium est ipsa quae hanc in rem usurpat Dionysius Halicarnasseus verba describere. in oratione Titi Largii: ὅτι ῥωμαῖοι καλλίστας ὑπολαμβάνομεν κτήσεις ἐῖναι καὶ δικαιοτάτας, ἅς κατάχωμεν πολεμῷ λαβόντες, καὶ νόμῳ, καὶ οὐκ ἂν ὑπομείναιμεν μωρίᾳ τὴν ἀρετὴν ἀφανίσαι, παραδόντες ἀυτὰ τοῖς ἀπολωλεκόσι· κοινωνητέον τε πᾶσι καὶ τοῖς ἐκ τούτων γενομένοις καταλιπεῖν ἀγωνιούμεθα· νῦν δὲ ὑπαρχόντων ἤδη στερησόμεθα, καὶ ἑαυτοὺς ὅσα πολεμίους βλάψομεν Romani honestissimas iustissimasque eas credimus possessiones, quas belli lege captas habemus, neque vero induci possumus, ut stulta facilitate deleamus virtutis monimenta, eadem illis reddentes, quibus semel perierunt. Qui ergo in hoc communi ope certandum ▸
credibus
credimus ut eiusmodi plurima ad posteros transferamus, nunc quae parta tenemus, his nos spoliari patiemur inque ▸
nobis
nos ipsos ea constituemus, quae in hostes constitui solent?
In responso ad Volscos, ἡμεῖς δὲ κρατίστας ἡγούμετα κτήσεις, ἃς ἂν πολεμῷ κρατήσαντες λάβωμεν· ὀύτε πρῶτοι καταστησάμενοι νόμον τόνδε, οὔτε ἀυτὸν ἀνθρώπων ἡγούμενοι ἐῖναι μᾶλλον ἤ οὐχὶ θεῶν· ἅπαντάς τε καὶ ἕλλ[ενας]
καὶ βαρβάρους εἰδότες ἀυτῷ χρωμένους, οὐκ ἂν ἐνδοίημεν ὑμῖν μαλακὸν οὐδὲν, οὐδ’ἂν ἀποσταίημεν ἔτι τῶν δορυκτήτων· πολλὴ γὰρ ἂν εἴη κακότης εἴ τις ἃ μετὰ ἀρετῆς καὶ ἀνδρείας ἐκτήσατο, ταῦτα ὑπὸ δειλίας τὲ καὶ μωρίας ἀφαιρεθείη· Nos autem ▸
optimas
optimum
iudicamus possessionis genus, quod ex hoste captum acquisitumque est: Cumque non ipsi primi id ius statuamus, sed a Diis verius quam ab hominibus profectum, omniumque gentium tam Graecarum quam Barbararum usu comprobatum sequamur, nihil vobis per ignaviam remittemus, nec bello partis absistemus. Maximum enim hoc probrum foret, quae virtute et fortitudine quaesita sunt, ea per inertiam aut formidinem amittere.
In responso Samnitum: πολέμῳ κρατησάντων ἡμῶν, ὅσπερ ἐστὶ νόμος κτήσεως δικαιότατος: cum armis obtinuerimus, quae lex acquirendi iustissima est. In oratione Fabricii, ἐκείνῃ μέν γε κτήσει, καὶ τὸ μεθ’ ἡδονῆς ποιεῖσθαι τὰς ἀπολαύσεις, πρὸς τὸ καλῶς καὶ δικαίως πόσον ἧν; In illa enim acquisitione (de bellica sermo est) cum iustum honestumque inerat, tum vero delectationis plurimum.
Quodsi per se possessio ista suspecta esse non potest, restat ut ex post facto aliquid metuatur, puta, si quando res ista in iudicium veniat. Sed iudicem fingere oportet aut Hispanum aut alium quemlibet. Pessime sane de patria speraturus sit, qui illud fore crederet ut Hispanis ▸
etiam de praeteritis actionibus in Batavis sederent iudices:
sedentibus etiam de praeteritis actionibus Batavi causam dicere debeant:
quod si fieri posset (absit tam dirum omen) non ista duntaxat praeda, sed omnes quotquot sunt Batavi cum bonis suis ▸
perierunt??XX
perierint.
Nimirum Nulla manus belli MUTATO IUDICE pura est.
At forte manente bello, redintegratis cum hoste commerciis, metuat aliquis ne res suae hac de causa detineantur. Quasi vero non antequam haec fierent idem fecerit Hispanus, aut novo ad hoc praetextu egeat. Praeterea non satis video cur quisquam, cui Indica negotiatio tantum affert et plus indies ostentat compendii, alteram illam malit tot periculis et hostium malitiae obnoxiam. Aut denique eundum non est, aut tum demum eundum est cum Hispani Batavorum mercibus carere non poterunt. Quodsi tamen ad veterem redibit perfidiam, non ▸
ex eo mercatores ▸
conscribetur
rescribetur? inscribetur? XXXX nakijken
dica,
haec mercatoribus scribetur dica, quod praedam possideant, (quis enim partitus sit, quis contra recusaverit illic sciri non potest:) sed quod