A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Quare qui tam bonam utilitatem negliget, nimium prodige utetur occasione et fortuna. Quod enim belli, id est gentium iure, quod Ordinum, hoc est summi magistratus, concessione, nostrum sit, id non statim sumere grata, ut dicitur, manu stolidae, prope dixerim contumaciae est. Quare credibile ▸

non
est nullum fore qui in ea sententia persistat, ut possessionem hanc refutet, atque reiiciat: aut si qui erunt, ▸
tales
eos
futuros a quibus exemplum nolit sumere homo recte erga Deum et Patriam animatus. Sunt enim sunt profecto Batavi hanc in partem leniores quod a civibus hostiles interdum voces audiunt et patiuntur. Rem sane dolendam eo impunitatis deventum esse, ut sint qui iactare audeant, Lusitanis omnia licere, ipsis nihil. Quibus ego peius nihil habeo quod imprecer, quam ut salvo imperio et republica incolumi in eorum manus deveniant, quibus tantopere favent. Sed illa vaniloquentia, seu malevola potius causae publicae detrectatio legum paenis et diligentiae magistratuum relinquatur. Nobis errantes instruxisse satis est. Qui igitur lucrum recusare ▸
possent,
potuissent,
quia se aliter iustitiae et conscientiae non arbitrarentur satisfacturos, ▸
hos?
hos si qua ratio, si qua ▸
moveret
movisset
auctoritas, argumenta et testimonia, quae in prima tractationis parte adducta sunt, efficere potuerunt doctiores. Esse ▸
autem
etiam
hunc quaestum honestissimum homini non pertinaci satis persuasum ex superioribus puto. ▸
Si qui igitur
Ac si qui
sunt qui praecipuum habent utilitatis respectum hi quid possint contra praedam obtendere videamus. Neque enim illud credo dicet hic quisquam, male parta male dilabi, nec transferri ad posteros quod turpiter quaesitum est. Nam et nos huic sententiae libenter assentimus: imo etiam si fieri posset, ut iniustas possessiones tueretur fortuna, et longi temporis firmaret auctoritas, utile tamen esse negamus quicquid ab honesto et iusto discrepat. Cum vero in hac quaestione contra se rem habere certissimis rationibus iam ante comprobatum sit necesse est illam qualemcunque conceptionem