Quod ultimum profecto verum est, et huc maxime pertinet. Scit nauta Batavus pugnare se pro gentium iure: hostes contra hominum commercia: illos pro dominatione, se pro sua atque aliorum libertate: illos insita malefaciendi libidine, se et diu et saepe calumniis, crudelitate, perfidia lacessitos. Summus apud Graecos orator: ὑπὲρ μὲν ὧν ἄν ἐλαττῶνται μέχρι δυνατοῦ πάντες πολεμοῦσιν· περὶ δὲ τοῦ πλεονεκτεῖν οὐχ οὕτως· Pro his in quibus iniuria afficiuntur, omnes quantum omnino possunt depugnant: at propter alieni cupiditatem non item. Et Alexandri Imperatoris vox est imperatoria: τὸ μὲν ἄρχειν ἀδίκων ἔργων οὐκ ἀγνώμονα ἔχει τὴν πρόκλησιν, τὸ δὲ τοὺς ὀχλοῦντας ἀποσείεσθαι, ἔκ τε τῆς ἀγαθῆς συνειδήσεως ἔχει τὸ θὰρράλεον , καὶ ἐκ τοῦ μὴ ἀδικεῖν ἀλλ’ ἀμύνασθαι ὑπάρχει τὸ ἐύελπι· Eius a quo caepit iniuria provocatio maxime invidiosa est: at cum depelluntur aggressores, sicut bona conscientia fiduciam secum fert, ita quia de vindicanda non de inferenda iniuria laboratur, spes