A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

tamque validis. Quot interim navigia Lusitanorum capta, mersa, incensa sunt? Ut caetera taceam et maxima loquar, praeter eam quae inter Spilbergium et Anglos divisa est, tres iam caraccae, quas naves cum dico quasi arces, imo oppida et quidem hominum

plus
septingentorum intelligi par est, in manus venerunt. Una ad Helenae insulam a Cornelio Sebastiani superata Zelandis obvenit. Altera est ipsa quam Hemskerckius adduxit. Iam tertia ad Macauntem a navibus Warwicianis victa et spoliata est. Illud vero multo etiam illustrius quod tota classis victa, Iora liberata, Rex amicissimus obsidio exemtus est. Nam ex classe eadem Warwiciana naves duas cum celoce Iacobus Petri Patanam ▸
deveheret,
devehens,
reginae illic propensissima in Batavos studia nutriturus, in ipso itinere Iorensis regni amnem a Lusitanis teneri videt, qui secum habentes galeones duas, fustas autem aliasque naves longas supra viginti quinque omnia
ingenti
terrore impleverant. Ille qui ne integrum quidem sibi existimabat socium Principem in eo periculo deserere conserit pugnam, quae ▸
totum
ad serum usque die[m] producitur, donec fusi hostes altum petiere. Qua tum gratiarum actione Rex ipse coram victrices in naves adveniens sociorum fidem
iam iterum expertus
extulerit, longum sit dicere. Ne sic quidem satis: sed iterum quaesitus hostis, et longum post certamen Galeonum utraque corrupta, ita quidem ut vix Lusitani remigio effugerint. Tot igitur tamque praeclarae victoriae de Lusitanis contigerunt: et sunt qui adhuc eos metuendos putent? Imo perge, perge, gens nautica et illud ex oraculo non Augusto olim
ad Actium,
sed tibi dictum puta: Nec te quod ▸
classis
CLASSIS
centenis remigat alis Terreat: (▸
invito
INVITO
labitur illa MARI:) Quodque vehunt prorae centaurica saxa minantes Tigna cava, et pictos experiere metus. Frangit et attollit vires in milite CAUSA, Quae nisi iusta subest, excutit arma pudor.