si ad certamen veniendum sit, aut se nimium paucos esse posse, aut Lusitanos satis multos. Prudentissimi saepe duces ex vultu militum gestuque, conspecta ante praelium alacritate non dubie iam se vicisse pronuntiabant: id omen optimum, id illis auspicium erat longe certissimum. Quare et Batavi nihil sibi exiguum promittere debent, ubi illos suorum spiritus conspicantur. Neque enim temere illi aut sine magna causa virtuti fortunaeque suae credunt. Habent eius rei certissima argumenta, ac velut pignora victoriae.