praefulgentem gloriabundus ostenderet, et quaereret, num satis esse illa omnia Romanis iudicaret, ille qui nihil magis quam imbellium hominum ignaviam spectaret, satis esse dixit Romanis etiamsi avarissimi essent, interrogatusque de contentione virium, quasi de praesenti praeda respondit. Mutatis vocibus dictum imitabimur: quicquid Lusitani per Indiam parant, specie magnificum, pretio opulentum, id satis esse Batavis etiamsi plurimis affecti damnis non immerito vicissim plurima concupiscant. Antisthenes olim eleganter ὅτι δεῖ τοῖς πολεμίοις ἐύχεσθαι τ'ἄγαθα παρεῖναι χωρὶς ἀνδρείας· γίνεται ▸