A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Pax Gandavensis et illa totius fere Belgii adversus Hispanicum nomen coniunctio res prope afflictas per hostium seditionem (nata autem haec erat ex aerarii paupertate) in pulcherrimam speciem restituit. Quod a Parmensi tamdiu victi totidem per annos optimi ducis virtute iterum vincunt, unde est, nisi quod ingens in Britanniam classis, et gravissimi sumtus in bellum Gallicum ita opes hostiles oppresserunt, ut ▸

restitui
recreari
vixdum potuerint? Hinc ad fines Gallicos toties tumultuatum et Italorum Sichemiana seditio versique hostes in mutuas caedes: hinc Sanctandreana defectio et per alias iterum turbas patefacta Flandria, et datus illustri praelio locus: hinc Hoochstratana rebellio, quae Batavorum sub imperiis suos agros vastaret. Ac quo nunc spes ille maiores aggreditur, atque etiam maris possessionem, quae propria est Batavis, tentat invadere, hoc magis annitendum est ut impensis aliis super illas impensas additis medio in conatu deficiat. Quo summopere pertinebit quam plurimum Hispano negotii per Indiam exhiberi, ut novis subinde cladibus et damnis turbetur, praesertim cum quae ex contraria parte sustinentur impensae rempublicam non onerent, sed a privatis proficiscantur. Et quis scit an felix per Indiam successus mox in Americam aliquid audendi daturus sit fiduciam? Quod si eveniat, quid aliud quam praeda omnium gentium erit, illa ex omnium gentium spoliis collecta dominatio? Iam vero si verum est, ut magistri huius rei praecipiunt, in utilis consideratione etiam rei propositae facilitatem spectari, ▸
struantur
struant illi quamvis pretiosissimas classes, ▸
et
ut
omnia ingenti apparatu strepant, si quid illos, si quid se Batavi noverunt, nihil periculi est. Non magis ▸
Hercule
profecto
quam Romanis ab exercitu Antiochi fuit, in quo facete lusisse Annibalem scimus. Nam cum Rex illi copias numerosas aureis argenteisque nitentes insignibus, falcatos currus, turritos elephantos, equitatum fraenis, ephippiis, monilibus, phaleris