A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

etiam securiores. Quod sane in partem iam consecuti sunt, praedicantibus Indorum regibus Lusitanos non ad conspectum modo sed ad nomen etiam Hollandi hominis pavere et expallescere. Quid quod ipsi Lusitani merces captarum navium in Batavicas exonerare suis manibus iussi paruerunt? Quid quod iam aliqui tuto navigandi licentiam a Batavis mercati sunt? Quare et cum tam pronum videbunt esse Batavis vel maximam captivorum turbam nancisci, in eos quos forte contra ceperint minus audebunt saevire, quodque beneficiis invitati facere noluerunt, id facere cogentur metu talionis. Praeterea posthac aut similem praedam

hostis
debebit, unde plurimum utilitatis in publicum ac privatum redire palam est, aut ab oppugnandis aliis ad se tuendum conversus compelletur innumeras habere per Indiam praesidiarias naves, colonias suas firmare munitionibus, et quod molestissimum est, eodem tempore habere suspecta omnia. Per tot tantosque sumtus et privatorum quaestus omnis exhaurietur, et ipsi perpetuo libertatis Batavae adversario totum illud vectigal Indicum peribit. Ex utroque non est obscurum quanti fructus ad rempublicam perveniant, cum pecuniam nervum esse belli notissimum sit, quam ut sibi comparare maximum habet momentum, ita huic proximum est eandem hosti avertere. Quodsi obtineri potest ut Philippo sicut in ▸
[Vaticis???NATIVIS?? NAKIJKENXXXX]
Europaeis quibusdam
possessionibus, ita in Indicis proventus reditusque omnes aequalibus onerentur impensis, nae illud futurum est, ut multo posthac commodior sit belli administratio. Neque enim dubitari potest id quod ex Hispania per Italicas ▸
negotiationes
traiectiones
suppeditatur praecipuum esse belli istius alimentum. Nam si cum solis Belgarum alterius partis vectigalibus componerentur, iamdudum rem factam haberent Batavi. Si igitur Hispaniarum reditus et per hos expediendi argenti fides defecerit, quid aliud exspectandum est, quam ut militari seditione magna aliqua rerum mutatio eveniat? Liquet enim rerum istarum historiam evolventibus, fere quicquid Batavis felix hactenus et prosperum fuit, id causam et originem ex hostili inopia habuisse.