A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

caperet naves Lusitanorum. Oraverat autem Rex praesentem, et iam profectum literis erat obtestatus, ▸

ut
per Deum, perque Principis Mauritii virtutem, perque amicitiam suam, ut si quos Lusitanos nancisceretur eos sibi traderet. At ille quasi dementiam facile excusaturus quos ceperat statim liberos dimisit. ▸
At Rex
Rex autem,
qui sibi eos traditum iri non dubitabat, cum ad urbem ▸
Matecalum
Vintanum
obviam se venturum promisisset, ultro officii causa Matecalum ▸
venit
processit, quo tum naves Batavicae advenerant. Ibi res accidit miserabilis, ut Rex cui mirum videbatur homines primum nocentes, deinde victos impunitate laetari, suam vero postulationem ▸
contemtam esse
esse contemtui
, Siboldum contumacius sibi obloquentem cum aliis fere quinquaginta, obtruncari iuberet. Ita quod inultus manserat hoc ipsum ultus est: eademque lenitas (si tamen lenitas vocanda est) hostibus ludibrio, sociis suspicioni, Batavis exitio fuit. Cum igitur gentes istae quae bella multo quam Europaei ferocius exercent vix hanc accipiant moris nostri excusationem, quod hostes cum possimus perdere servamus, si iam naves Lusitanorum, paratam scilicet praedam e Batavorum manibus emitti viderint, quid aliud quam latere proditionem et illos inter se colludere existimabunt? Praestanda est igitur illis haec fides, dandum hoc pro amicitia gaudium, pro calamitatibus solatium, ut eos nunc praedam esse videant, qui totius Mundi praedatores fuere. Iam quae ex inimicorum malis proprie obvenit utilitas spectanda est. Hostem illic habent Batavi (qualem Tacitus alicubi describit) adversis pavidum, secundis non divini, non humani iuris memorem. Maxima igitur utilitas haec est, quod ille ad occursus Batavorum posthac trepidabit, quod damno suo commotus fortissimorum virorum etiam aspectum fugiet, neque naves suas etiam plures aliquanto et maiores cum Hollandicis audebit contendere. Has enim sciet esse, quibus toties praedae fuerit. Cum igitur ubicunque classes Batavorum anchoras fixerint eo Lusitani metuent accedere non tutiores modo illi erunt verum