A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

a Lusitanis Batavorum ob amicitiam. Quodsi omnino societates istae non fovendae modo, sed excitandae etiam augendaeque sunt (et alioquin sane etiam ipsa mercatura amittitur) quod gentibus externis pignus, quod fidei vinculum erit? Id nimirum quod unum expetunt, ut Lusitanos, quorum se hostes Batavi profitentur, intrepide aggrediantur, agantque cum illis hostiliter. ▸

Quare
Nam
sicut pro meritis in illos vindicare iustum et honestum▸
est
, ita eisdem parcere inter suspiciosa maxime Indorum ingenia, periculosum est. Eius rei recens argumentum dabo. Rex Candiae in Celone insula, cum eo venisset ex Zelandia Spilbergus, tantum in res Batavas studium demonstravit, ut totos dies nihil aliud nisi de ▸
ratione
historia
belli istius nobilissimi inquireret,
Multa super PRIAMO rogitans, super Hectore multa:
Neque ▸
ipsius
invictissimi Principis Mauritii effigiem, neque Neoportani praelii picturam inspiciendo unquam satiabatur. Iam et ipse ▸
Regina
et Regina cum liberis Belgicas voces addiscere coeperant, ita ut dicerent ex Candiae regno factam esse Bataviam. Addebat Rex velle se filium natu maximum ubi adolevisset ad Principem Mauritium mittere ut rem militarem sub tanto duce addisceret. Rogabat eligerent Batavi in regno suo locum arci struendae ubicunque situs arrisisset:
▸
eligerent
ipsumque se potius et uxorem et filium filiamque saxa eo collaturos quam ut res adeo sibi optata intermitteretur. Venit paullo post ad regem eundem Siboldus Waertius sub Wibrando Warwicio classi praefectus, quem Rex obsecrat ut sibi ▸
cum navib[us]
auxilio esse ▸
vellet
velit
ad expugnandum castellum Columbanum, quod in eius regni finibus Lusitani tenebant: et sibi expugnationem deposcit, illum rogat, ut
cum
navibus adsit, et Goa subventuros arceat, propositis ei rei praemiis, atque inter caetera paratus erepta hosti loca Batavorum praesidio permittere. Evenit ut Siboldus e Celone Achinum profectus ut socios acciret quatuor in ipso itinere