opes illis largitionumque et bellorum alimenta: sed eosdem illis in terris quantum potentiae tantum odii quaesivisse: et eo Batavos uti debere si quem bello finem volunt impositum. Iungendus est cum ultimo Oriente Septentrio, ut in omne Mundi latus proiecta dominatio undique labefactetur. Ambire iamdudum Reges populosque Indiae Batavi debuerant: en ultro ambiuntur. Cui enim non Praefectorum ipsi supplicarunt ut subsidiis adversus Lusitanos iuvarentur? Quae Regis Ternatensis, quae reipublicae Ambonensium preces? quae literae a Rege Iorensi venerunt? Quin et proceres Achinenses visi in Hagensi palatio. Et quae in Augusto vel praecipua habita est pars felicitatis, ab Indorum legatis salutari, qui pretiosa munera trahentes nihil magis quam viae longinquitatem imputarent, cum eos ipse corporis color ab alio venire sole fateretur, quodque Claudii imperio nobilissimum fuit ex Taprobane ▸