A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Et hae quidem commoditates intus, aliae vero non minores extra sitae sunt in sociorum commodis, aut incommodis hostium. In omni hoc universo post Deum immortalem nihil homini est utilius homine, unde summa utilitas est in conciliandis hominum studiis, de quo Cicero multis agit Panaetium secutus, qui omnem de Utili disputationem in isto argumento consumserat. Sicut et Aristoteles inter ea quae plurimum prosunt amicos ponit et amicitias, quas et per se expetendas dicit, et esse multarum rerum effectrices, unde φιλεταιρίαν τῆς φιλοχρηματίας amicitiae cupiditatem pecuniae cupiditate praestantiorem ▸

dicit
iudicat. Cum autem contra etiam accidat, ut homines hominibus plurimum obsint, quod versus ille significat
Pernities homini quae maxima? solus homo alter,
ex contrariorum natura sequitur id nobis optimum esse quod inimicis pessimum est: sicut e diverso quod hostibus placet id nobis pernitiosum esse intelligimus, unde est,
Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.
Merito igitur qui de utilibus scribunt et hoc in praecipuo ordine collocant. Ac primum amicitiae quanta vis sit nemo ignorat, unde societates, non vicinae modo verum etiam longinquae, ut mercatoribus sunt necessariae, ita bellantibus utiles. Laudatur Mithridates quod ab Albanis usque in Hispaniam legatos miserit ad Sertorium, et duces quibuscum tum Romani bellum gerebant. Sciebat enim quicum hoste sibi res esset, magnae scilicet terrarum partis possessore, valido atque opulento. Unde sic instituerat, ut cum duobus in locis disiunctissimis maximeque diversis uno consilio binis copiis bellum terra marique gereretur Romani interea ancipiti contentione distracti de imperio dimicarent. Mihi Hispanorum vires hic attollere nec deprimere animus est: Hoc scio latius eos regnare, quam tum Romani regnaverint, forte etiam quam ullus hodie aut unquam. Atque eius dominationis ipsa fundamenta non in Belgio, non in Hispania, sed trans oceanum sita esse, unde