A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

tatis et vitae tutela. Altera pars publicae utilitatis est quod magna turba numerosae admodum plebis, mercaturae aut navigationis ministra non aliunde alitur. Fiet ita quod apud Prophetam est, ut negotiatio, et quaestus omnis Deo consecretur, non adservatus ▸

aut
nec
reconditus, sed ita habitus ut his qui ▸
t...
Deo vivunt suppeditet victum ad satietatem usque et cultum sufficientem. Hanc igitur negotiationem tam utilem tamque necessariam placetne omittere? Nemo, ut arbitror, ita censet. Atqui retineri aliter non potest, nisi remotis illis qui ubicunque tuti sunt ibi alios tutos esse non sinunt: qui dictis factisque profitentur non passuros se ut alius quisquam Europaeus illas terras mercatus gratia accedat, idque nullo iure, sed quia introductum utcunque lucrum nolunt dimittere, nolunt ▸
participare. Quod
participare, quod ut obtineant, clam dolis, palam bello, nihil relinquunt intentatum.
Quid autem non credas illos quaestus sui gratia facturos qui ▸
Castellanos finitimos suos eidem subiectos
Castellanis finitimis suis eidem subiectis Regi et tantumnon popularibus in Sinas haud ita dudum pervectis veriti non sunt calumniis apud regionis praefectos, imo et pretio mortem intendere? Et perfecissent nisi apud Sinenses homines alioqui non religiosos et tunc Castellanis merito infensos (nam decem eorum millia in Philippinis Hispani occidisse dicebantur) plus valuissent supplicum et hospitum iura, quam inter Lusitanos cognationis necessitudo. Etsi ne hoc quidem nimium mirandum est cum passim Lusitani etiam Lusitanos, qui suae non sunt societatis, sui tantum lucri gratia invidiaque ad necem persequantur. Ab his igitur se tueri nemo nisi ulciscendo potest. Nam ut recte dixit Theologus Hispanus bellum etiam defensionis solius causa comparatum geri non potest nisi simul in hostes vindicetur. Fierent enim hostes, inquit, audaciores ad iterum invadendum nisi timore poenae deterrerentur ab iniuria. Quantum igitur publice interest mercaturam Indicam retineri, tantundem Lusitanos, quandocunque datur occasio malis omnibus, quorum levissimum est rerum iactura, coerceri.