A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

tani, aliae autem Europae gentes▸

velut luctando impares, omne cum Indis commercium paulatim desperav[ere]
Batavorum et fidei et providentiae tantum tribuere, ut constitutae iam atque ordinatae societati pecunias credere mallent, quam per se maris fortunam periclitari. Ergo quae intra ▸
..... decem
decennium
florenorum millibus minus quam trecentis inchoata fuerat negotiatio, eius tum sors ad septem millia millies adscendit.
Tantum ▸
igitur
vero
gaudium, tantus consensus laetitiae fuit, ut appareret certa spe atque omine praecepta esse commoda quae in immensum quotannis augerentur. Et quantum etiam nunc ▸
docu[mentis]
experimentis patuit, haud vana fuit ista fiducia. Quanquam restant maiora multo. Pauci sunt Indici portus, qui hactenus invisuntur. Circumsita undique littora invitant: Arabicus hinc et Gangeticus Oceani recessus, inde novo proventu divites Sinae, ut aliis atque aliis subinde allatis mercibus et in remotissimas regiones distributis priorum pretia sustineantur. Videmus Castellani ac Lusitani qua ex paupertate quo opum processerint. At quondam apud illos ante transmarinas navigationes vix pecunia ad primas naves instruendas a Regibus corradi potuit: Manetque nunc etiam veteris inopiae signum numerandi ratio per minuta aera. Hodie vero sive domi ipsos respicimus, sive in superbissimis coloniis, quas totum per orbem dimiserunt, in habitatione et supellectile et cultu et servitio is non splendor tantum et elegantia, sed luxus est, ut vere dici de illis possit, quod de Tyriis olim, mercatores eorum Principes videri. Atque adeo nuper cum praeda navis istius ▸
venderetur,
veniret,
quis non admiratus est opulentiam, quis non obstupuit, neque privatae fortunae sed quasi regiam haberi credidit auctionem? Batavi iustas ditescendi rationes etiam ab hostibus, usum ▸
earum
divitiarum
a maioribus suis accipiant viris honeste frugalibus. Optimus autem fructus opum ▸
est in
positus est in communi utilitate, quae primum in tributis et vectigalibus locupletandis consistit. Nam si rex Hispaniae proventu externarum navigationum totum orbem ausus est perterrere, quod illi pro dominatione animi fuit, idem iustius Batavis erit pro liber-