A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
ex hostium quam civium facultatibus succurri. Optime Philosophi in utilis pertractatione praecipue docent assumenda esse uniuscuiusque reipublicae instituta et mores et proprias utilitates.
Universaliter verum est ad summam rempublicam navium exercitionem pertinere, ita ut qui advehendae annonae rerumque necessariarum causa absunt, fere reipublicae causa abesse intelligantur.
Quis autem rerum Batavicarum adeo ignarus est, qui unicum illarum columen, decus ac praesidium esse nesciat navigationem et mercaturam? Inter omnes autem negotiationes Indica et dignitate et magnitudine et utilitate facile primas obtinet. Postquam enim Hispanorum feritas commercia abrupit, labascenti iam mercaturae Deus, ipse Deus inquam singulari beneficio Orbem istum Batavis aperuit. Potuit quidem aeterna bonitas etiam Indis consuluisse, quos horum exemplo animatos voluerit adversus terrorem Hispanici nominis, utque simul occasio patefieret addiscendae religionis verae et simplicis: sed quin et ipsis opportune prospectum sit monstratis regionibus unde eadem illa peterentur, quae pretiis multo maioribus inter graviora terrae quam maris pericula diu petita iam ne sic quidem hostilis immanitas concedebat [dubitari nequit ]. Nonne enim mirum ac pene incredibile est, decem per annos quibus in Orientem navigatum est inter incerta tempestatum, ignota maris, portuum incognita, dispositas ubique Lusitanorum insidias nunquam factum ut ▸
naves ullae
classis ulla ulla omnino inanis rediret, ne scilicet quod alioqui timendum erat deiicerentur animi, inque ipsis primordiis, quae rerum magnarum difficillima sunt conatus iste tam salutaris oppressus interiret? Unde mihi non humano duntaxat consilio sed pene divina quadam felicitate federati Ordines, Patriae Parentes, videntur prudentiam suam huc intendisse, ut Indicas societates, quas in imperio suo diversas et hoc ipso damnosas invicem et exitiabiles videbant in unum corpus certasque leges iuberent coalescere, multis insuper beneficiis abunde testati quam hoc esse e republica iudicarent. Quod cum perfectum est (habuit enim labor iste non parum molestiarum) nemo fuit qui non iacta esse certissima fortunae publicae fundamenta existimaret. Ex eo Indi res Batavas concordia firmatas suspicere: trepidare Lusi-