A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
dicuntur, id quod honestum est excellit maxime et praeponderat, illud sane inter omnes qui bonos se haberi volunt facile constabit, nec quicquam quod turpe est revera utile esse, nec quicquam quod honestum est, non hoc ▸
ipsum utile.
ipso expedire.
Quam in partem plurima a Tullio Officiorum libris dicta sunt, apud quem et haec invenitur argumentatio: Quicquid iustum est id utile: quod autem honestum idem et iustum est: ex quo efficitur ut quicquid honestum est idem sit utile. Nemo autem hoc negare potest, cum Epicurei etiam summi commodorum suorum defensores, dicant οὐκ ἐῖναι ἡδέως ζῆν ἄνευ τοῦ καλῶς καὶ δικαίως ζῆν non posse iucunde vivi nisi et HONESTE et IUSTE vivatur. Praecipue autem cum honesto coniungi amat utilitas illa quae communis et publica est, quam et Iurisprudentes plerumque respiciunt. Primum igitur sicut omnis iusta acquisitio utilis est,
et ex eorum genere, quae severissimi etiam Philosophorum προηγμένα vocant, quasi dicas praeposita,
quia divitiae multarum rerum sunt effectrices, ita et praeda, quae dum iusta et honesta sit neutiquam spernenda est.
οὐ γὰρ ἀπόβλητ’ ἐστι θεῶν ἐρικυδέα δῶρα·
Nam nec despicienda Deum sunt inclita dona.
Ostendimus enim Deum inter caetera, quae piis confert beneficia et hoc numerare. Utilis est igitur vel hac maxime de causa quod isti qui sic honeste locupletantur pluribus etiam prodesse possunt, et quia reipublicae interest cives habere opulentos. Tum quatenus pars praedae ad rempublicam pervenit nullo eius sumtu, utilissimum hoc est istis maxime aerarii, quod tam gravi bello atteritur difficultatibus. Romani plurimos per annos ad continuos bellorum usus coacti sunt tributa conferre, quod etsi diuturnitas ipsa grave effecerat, tamen necessitate tolerabatur. Sed victa Macedonia tantum ex praeda in aerarium relatum est, ut ex eo cives fuerint immunes, nec ad collationes ullas postea vocarentur. Ita quae secuta sunt bella devictarum gentium impensis administrata sunt. Ego quid Batavis in posterum sperandum sit non praeiudico. Illud omnes fatebuntur, quatenus fieri potest, utilius aerario