A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

meriti in patriam existimandum est, quo quid tandem potest esse praeclarius? Praeterea vero quae invidia est tantum ex hostibus consequi, quo damna et impensae ad instruendas armandasque naves factae et porro faciendae ab iisdem recuperentur, sine quibus esset ut eas impensas facere nemo cogeretur? Nam si quis rei naturam diligenter consideret nihil hoc differre inveniet, ab his quae per rem iudicatam nobis adiiciuntur, in quam veniunt et damna et impensae, quae ▸

etiam
non raro exsecutoris manu etiam armata consequenda ▸
veniunt
sunt
. Illud igitur constitutum sit, sicut acquisitio iusta fuit, ita ▸
non
nihil esse cur possessio minus honesta iudicetur.

SEQUITUR DE UTILI.
CAPUT XV.
PARS I. Utilem esse praedae huius capturam. In qua inseruntur problemata.
1. Omne iustum utile.
2. Omne honestum utile.
3. Utile praecipue quod statui reipublicae convenit.
4. Utile praecipue prodesse sociis.
5. Utile praecipue nocere hostibus.
6. Utile quod facile.
PARS II. Utilem esse praedae huius possessionem.
Epilogus.
IAM DE Utili videamus loco postremo. Non dubito autem, quin ▸

multis
futurum sit ut multis haec tractatio supervacua videatur, qui cum utilitatem lucris metiantur, neminem putabunt ignorare quam sit utilis praedae comparatio, unde rei familiari tantum accedat. Verum ego, qui ita accepi eam demum veram esse utilitatem, quae ab honesto
et iusto
nunquam seiungitur, sicut ista si abessent hominis existimarem profligatissimi utilitatem ostentare, ita nunc cum adsint, hanc etiam non aliunde quam ex illis derivaverim. Nam et alibi ostendimus hominem iustum vel praecipue sibi utilem esse, unde et Plato in iustitiae laudibus non modo gloriam sive εὐδοζίαν sed et voluptatem sive utilitatem spectandam putat. Similiter ad honestum quod attinet, sive hoc ipsum cum utili necessario coniunctum perversa quaedam et vere humano generi funesta ratio divulsit, sive in cunctis quae utilia