A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

et Rostra, sive olim Romanorum sive nunc etiam Venetorum[?] Ex Sacris sane literis discere isti poterant, non modo praedam pura conscientia quaeri et haberi posse, sed hoc ipsum vel maxime gloriosum duci, quod idem cedat nobis commodo, hostibus terrori, caeteris exemplo. Quare Deus ipse inter caetera quibus Abrahami posteritatem se donaturum pollicetur addit illud velut maxime honorificum, effecturum se ut possiderent portas inimicorum suorum.

▸
Iose[phus]
Iacobus autem possessiones quas Iosepho assignat, eo nomine laudat quod sint δορύκτητοι, armisque partae.
Et Iosua cum Manassitas a se dimittit, ▸
prae[..]
legitur illis et praedam honoris ergo
Donare, et pretium dicere muneri.
Sicut et David partem praedae quam ad amicos suos Iudaeae proceres mittebat his verbis commendat: Ecce vobis donum de praeda hostium Domini.
Seneca inter prima beneficia numerat, pauperi raptas belli iure opes tradere, et quod est militaribus viris speciosissimum, divitem illum spoliis etiam hostilibus facere.
Quin et inter iurisconsultos Accursius▸
ausus est
dicere non est veritus, magis nostrum esse quod eo modo virtute nostra quaesitum, quam quod a maioribus relictum est. Quod vero ad illos attinet qui publice haberi praedam facile ferunt, privatim non item, horum subtilitati, praeterquam quod ratione nulla nititur, ita commodissime occurri potest, si dicamus quod alibi demonstratum est, primo ac per se ex bello quod mandato publico administratur praedam ad rempublicam pertinere: Sicut autem hanc ipsam a republica emere iustum, ita dono accipere etiam honestum est. Et apud Homerum hac de causa quod de praeda publica singulis virtutis ergo attributum est modo κῦδος modo γέρας honestissimis vocabulis dicitur. Quare cum Ordines mercatoribus praedam concedendo testati sint, se ita censere, ipsorum cura atque impensis egregiam operam reipublicae navatam esse, dum hosti communi vires ▸
in patriam
adimuntur, eamque ob rem velle se gratitudinis causa ipsos eadem praeda remunerari, nonne quicquid inde pervenerit hoc praemium bene