A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

contra Edictum Regis Hispaniae cum Indis negotiationem exercuerint. Quid enim? an nescimus ab Hispano proscripta esse nomina eorum qui huic mercaturae praefecti sunt: neque tum Caraccam ceperant: sed tantum illi capital visum est cum Indis celebrare commercia ut quam paenam de hominibus sumere non potuit eam qua maxime potuit ignominia adumbraverit. Atque etiam praedae ▸

solius
ipsius
nomine
si manifeste iniusta sit, ut forte Hispanis videri poterit,
non illos duntaxat teneri, qui perceperunt, sed omnes auctores atque suasores, et quidem in solidum et ex regula restitutionum, et Iurisconsultorum auctoritate monstratur. Hispano igitur iudicante cum nihil sit impunitum, non est cur quis hoc unum magis quam caetera formidet: quin in eo potius laborandum, ne ad illum unquam arbitrum veniatur. Sin autem iudicem imaginamur non hostem sed pacatum aliquem Principem, populumve, primum ▸
vanum
vanus
est ille metus, cum pignerationes sive Repressaliae nunquam concedantur earum rerum gratia quae inter bellantes actae sunt. Et quamdiu bellum iniustum non est declaratum (▸
De
contra
Batavicum autem nemo pronuntiavit) capta ita iuste retinentur, ut in controversiam trahi non possint. Praeterea suis quisque civibus, non extraneis per repressalias consulit: haec autem res ad Lusitanos pertinet. Quod si aliquem nobis proponimus addictum Hispano, et qui illi omnia studeat gratificari, nae apud illum iudicem non tam praedae perceptio, quam sumta in Principem arma, Indica negotiatio multaque alia simul luenda, aut simul defendenda sunt. Nam praedae perceptio in tantum potest obligare quanti praeda est, non ultra: ▸
caeterorum
itaque haec restitutio lucrum eripit, damnum non infligit. Caeterorum
autem, quae crimini ducentur, infinita ▸
esse potest
erit
aestimatio. Insuper ea est Repressaliarum natura, ut factum civis cuiuslibet alterum quemvis eiusdem reipublicae comprehendant. Nihil igitur hoc nomine plus illis qui partem ex praeda ▸
recepeterint,
perceperint, quam qui non perce-