A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Quoniam vero honestum in praedae captura praecipue ex fine spectari supra dictum est, referri huc debet quod alibi probavimus omissis plurimis opimae satis praedae occasionibus nautas Batavos eam suspicionem procul satis a se removisse, ut nuda praedae cupiditate ▸

tanta pericula aggredi re[...]
aggredi tanta pericula credi non possent, cum palam sit quicquid fecerunt hac de causa fecisse, quod Lusitanos quaestus avidissimos non alia ratione videbant posse coerceri. Praeterea ipsa praeda non lucrum affert, sed damnum reparat, ▸
it aut ne
quo nihil potest evenire honestius. Non autem fraudibus ullis, non perfidia, quae tamen poterant in Lusitanos non iniusta videri, ne furtivis quidem circumventionibus, sed palam publico Marte pugnandi copiam fecerunt: et quidem saepe pauci cum copiis immenso maioribus, ea animorum virtute et ▸
coris?[...]
corporum robore, ut praeter iustitiae laudem fortitudinis etiam decus merito sibi vindicent. Neque vero dubitare licet, quae facta vituperium, quae contra gloria sequatur, et quae in utranque partem ▸
exspectari
sperari debeat generis humani existimatio. Meminerimus exprobratum Hollandis fuisse ab Indis nobilibus, quod primo itinere dum paci student quatuor naves uni Lusitanorum Caraccae vela submiserant. Meminerimus incitatos esse eosdem a Sinensibus, ne eousque famam contemnerent, ut socios Macauntem ad urbem in patibulum sublatos marique submersos, se quidem invitissimis, inultos paterentur. ▸
Iam
Tum vero animo repraesentemus festas Bantamensium acclamationes, qui imminenti excidio subtracti Batavorum virtute classem illam victricem ut unicam suae salutis auctorem salutarunt. Quanta hinc fama per insulas? quantus in hostes terror? Quod vero regis Iorensis gaudium cum captae Caraccae transtris iam securus, iam