A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

naturalis inter homines necessitudo: est etiam peculiare commercium, columen illud reipublicae, reique familiaris. Et sane si sperandum est fieri posse ut resipiscentes aliquando Christianam accipiant institutionem, non ea spes in excidiis urbium, suppliciis populorum, sed fidei et bonitatis et clementiae exemplis sita est. Iam vero si Lusitanorum ex altera parte ingenium respicimus, quis est, qui negare possit, illos summis Batavorum beneficiis etiam post iniurias invitatos adeo nihil remisisse ex veteri saevitia ut illa ipsa bonitate non in contemtum modo sed in perfidos etiam conatus

toties
abuterentur: ita ut non frustra praestantissimus historiae auctor affirmaverit, illos praecipue, qui nulla de causa aliquem iniuria provocarunt, nullis postea benefactis mitigari, quominus eundem, quem semel odisse ultro caeperant, ad internecionem usque persequantur. Adversus tales igitur homines ut leniter agere nec periculo nec timiditatis probro vacat, ita se ulcisci quia necessarium etiam honestum est. Novimus enim mores Hispanorum, qui belli huius quod in Belgio geritur initiis, cum illis aliquo modo parceretur nullo ipsi abstinuerunt crudelitatis genere, nec prius deterriti sunt quam paria in ipsos decernerentur. At in India ne hoc quidem contigit. Quis nescit iniuriam quamlibet corporalem omnem bonorum iacturam infinito anteire? Illic autem tum Batavi discerpantur viri, ad remos addicantur, ipsorum contra captivis et vita salva est, et salva libertas. Atqui aequum fuerat eos graviora quam fecerant perpeti, ut qui priores nec irritati tam immania edidissent exempla. Haec vero ultio sane dici vix meretur. Castigatio tantum est qua discant immites animi quam gravis sit aliis rerum suarum iactura:
non solos tangit Atridas
Iste dolor.