A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

terrarum et opprimi et everti omnium interest, ne quando ad subigendos Batavos extremus etiam Orbis tributum conferre cogatur. Etiam ▸

sociorum,
sociorum:
hoc est Regum populorumque Indiae, quos Lusitani ob hoc unum quod Batavis inimici non sunt ferro et flammis prosequuntur. Testantur hoc Bantami periculum, Machianis cineres, Bachianis solitudo. Has ergo iniurias sine summa infamia remittere nemo potest. Quid enim turpius, quam aut patriam nobiscum, aut socios pro nobis periclitantes prodere[?] Romanis olim dictum scimus: ibi ▸
soc[...]
socios quaeratis, ubi Saguntina clades ignota est.
Ita, mihi credite, vela Hollandorum, ita appulsus Indi, quasi fatales ac funestos exhorruissent, ita contactus ipsos aut fugerent homines aut etiam fugarent, ni visum esset Deo Batavam virtutem per Europam omnem clarissimam Asiae etiam gentibus ostendere et ingens dare exemplum, minime illos decipi, qui Batavorum fortitudinem et fidem prae Lusitanorum perfidia et ferocia sequuntur. Ac me sane per omnem belli istius historiam, quod ultra tricesimum annum iam trahitur, nulla magis exempla ducunt quam Fidei Socialis. Hanc Lugdunenses, exhausta malis civitas, inter hostium arma, et deficientes cibos, et quicquid cibum egestas fecerat, tamen non prodiderunt. Hac moti vicissim caeteri in sua arva suasque fruges Oceanum vocaverunt. Haec est quae Angliam communi Marte defendit: haec eadem Galliae laboranti auxilia submisit. Haec domi utilis, apud finitimos honesta, at in ultimo illo terrarum recessu etiam necessaria est, ubi ignotos ante nisi per virtutes nosci non convenit. Non est quidem cum illis gentibus religionis, ne federum quidem societas, sed est illa