A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
viginti magnae Germanorum naves, Pruthenicae tres, Caracca Veneta una referta opibus, quae inter illas versabatur. haec in Zelandiam avecta est. Altero deinde conflictu tres aliae naves magnae molis in potestatem venerunt. Captivi honestissime habebantur, cum interim Batavi si qui in hostium manus ante venerant foedissimis custodiis macerarentur. Praedam victores sortito divisere: et tantum erat, unde non priora modo damna resarciri, sed et belli impensae mediocriter sustineri possent. His malis victae civitates Germanicae, cum verum esse metuerent, quod vir eximiae apud illos auctoritatis praedixerat, Leonem ab ipsis ▸
ex[citari]?
irritari quem semel excitatum haud facile sopirent, ad pacem orandam venerunt. Nec difficulter impetrarunt ab illis, qui in iusta ultione et egregio quamvis belli successu patentem semper habuerant animum concordiae. Ne sollicite nimis externa quaeramus. in hoc uno exemplo domestico multa sunt documenta. Videmus in suscipiendo bello iustitiam, in gerendo fortitudinem, in deponendo aequitatem. Igitur eidem et vincendo misericordes et praedando abstinentes erant. At si quis res Indicas a nobis ante descriptas cum ista narratione conferat eiusdem ingenii mores mansisse centum et sexaginta post annos haud dubie fatebitur. Haec igitur honesta est ultio quae iuris sui consequendi gratia comparata est. Hanc eandem mercatores Batavi in Lusitanos merito usurpant. Quanquam non illorum duntaxat causa, sed publica et sociorum agitur. Publica, tum quia magna aliqua negotiatione opus est, quae et plebem et aerarii vires sustentet, tum quia gentem Hispanorum, quae in vestigiis dirutae patriae dominationi solium sibi quaerit collocare, ubique