A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Neque enim est ▸

interdum,
interdictum ut apud Tullium discimus, aut a rerum natura aut a lege aliqua atque more ut singulis hominibus ne amplius quam singulas artes nosse liceat. Quanto igitur magis id probandum est, cum ars altera est ab electione, altera a necessitate assumitur, atque ita comparata est ut priori inserviat, ▸
cum sine hac illa obtineri non potest?
quod sine hac illa obtineri non possit?
Neque vero Atheniensibus tantum, ut historiae nos docent, aut Carthaginiensibus, hodieque et antiquitus ▸
..
ipsis Lusitanis usitatissimum fuit mercaturam armis munire, ▸
vero
sed et veteres Batavi, sanctissimi et innocentissimi viri, et quos imitari posse pro summa virtute est, exempla posteris eius rei insignia reliquerunt: quorum e multis unum referam. Olim maritimae Germanorum civitates, quo nomine veniunt Lubecca, Hamburgum, Gedanum, Lunoburgum, Vismarum, Rostochium, Zunda et aliae quibus Prutheni accesserant, et Hispani, Venetique (nam et hi tum septentrionem navigabant) aucupatae dissidiorum causas, quarum inter aemulantes ▸
ob
mercaturae causa nunquam penuria est, Batavos nullo belli paratu maria permeantes coeperunt, spoliare, occidere aut in durissimam captivitatem abducere. At illi qui gravissimis vexati iniuriis cuncta tamen ante vim mallent experiri, decretis legationibus res repetunt, ac iubent eas quas dixi civitates, nisi noxae aestimationem persolverent, privatis latrociniis absistere, et aperto in posterum Marte secum certare. Cum vero Germanos ut sponte iuri parerent adducere nullo modo potuissent, assensu Principis (erat is tum Philippus Burgundionum primus) cunctis in urbibus armant implentque naves, quibus mox in hostem invecti promulgatis ut plurimum praeliis feliciter non minus quam fortiter depugnarunt, ita ut brevi nullae in Oceano naves praeter Batavicas conspicerentur, quae in decus multiplicis victoriae everriculum praeferebant purgati maris insigne.