A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

est verus ille bellator haud furto melior, sed fortibus armis. Unde in bello tam terrestri quam maritimo alia semper ratio habita est eorum, qui velut clandestinis excursibus hostilem possessionem irrepunt, alia vero exercitus aut classis totius, quae palam sese ostentat, figitque signa, et pugnam aut incipit ultro, aut provocat. Nam his aut venia, si errent, aut si iustam causam foveant gloria debetur, qui bellum quomodocunque student conficere: illi vero omnium odia incurrunt, qui imbelli audacia publicas calamitates privatos in quaestus protrahunt, quod non tantum iustitiae adversum videtur, sed et fortitudini, ▸

cuius
de qua virtute inter legitimos hostes contenditur. Haec si ad institutum nostrum conferamus repetitis quae ante narrata sunt, perspicuum fiet Lusitanos mercatorum specie non procul a piratis discedere. Si enim hoc nomen illis convenit qui maria obsident, et gentium commercia infestant, an non venient in hunc numerum, qui cum populos omnes Europaeos, etiam in quos nullas belli causas habent, Oceano et Indiae accessu per vim arceant, inter diversissimos atque inter se contrarios colores, quos huic feritati obtendunt, ▸
ne[c]
ne unum quidem reperiunt quem aequioribus apud se hominibus potuerint approbare? Cum igitur id genus homines ut in omne humanum genus iniuriosos cunctorum commune odium mereri antiquitas semper iudicarit, ne nunc quidem ▸
ulla sit natio quae
sint, nisi forte paucissimi, qui
Lusitanos istius criminis absolvant, quid est quod ex illorum paenis timeat aliquis sustinere invidiam? Sicut igitur viatori quem latro in itinere adortus est, si eum pro merito fortiter excipiat, nemo est qui id vitio vertat, ita mercatoribus inhonestum esse non potest, quod in iuris publici violatores condigne vindicant, quo posthac tutius eodem iure fruantur. Neque hoc magis pugnat cum ratione vitae mercatoriae, quam id quod agricolas saepe locis periculosis factitasse intelligimus, ut gladio succincti aratrum tractarent.