A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

tionibus proprie videamus, ▸

cum sit haec quadam aut suum recuperandi aut se ulciscendi species
quaenam honestae, quae contra turpes atque infames habendae sint, quia discrimine hoc confuso pernitiosissime vulgo erratur, dum aut malum sub umbra boni similis delitescit, aut id quod rectum est vicini probri labe aspergitur. Atqui nihil est facilius quam ista discernere, si ad iusti regulas supra traditas, quae cum honesti regulis congruunt, respiciamus. Primum enim inhonestus est quaestus eorum qui privata manu nulla causa urgente alios despoliant, quos in mari piratas dicimus. Deinde et illorum, qui nulla legitima de causa potestatem belli publice gerendi usurpant, sicut memoriae proditum est totas olim gentes, ut Cretenses et Cilicas, Graecos denique ipsos Homero teste, Germanos etiam et Normannos direptiones ne praetextu quidem idoneo et palam publiceque ▸
exercuisse.
exercuisse, quos et ipsos non iniuria praedones dicimus.
Culpantur et illi qui ante res rapiunt, quam ea ▸
prae[...]
facta sunt, quae ad bellum legitime suscipiendum desiderantur: quas invasiones latrocinii nomine scriptores ▸
nuncupant
exagitant
. Sed haec tria manifesta sunt adeo ut per se facile appareant: quare praecipue quartum illud in considerationem venit, quod nisi coniecturis vix assequimur: nimirum ubi bello iusto, aut quod iustum creditur, ita aliquis lucrum captat, ut hoc unum, non autem verum belli finem, hoc est iuris adeptionem, respexisse videatur. Indicia autem huius rei haec ferme sunt: si quis, ipse praesertim nulla damna ▸
bello
hosti
imputans, inermes et infirmos▸
alioquin
exigua manu improvisus passim adsultet
spolietque
, cum non eas habeat vires ut apertam loci possessionem sibi armis audeat vindicare. Nam hic cum nec hostiles admodum infringat, nec suas promoveat partes, vicinus est illi suspicioni ut credatur bellum non alterius quam ▸
praedae
lucri
gratia sequi. ▸
Cuius gen[eris]
Huius generis sunt isti qui piscatores aut navicularios in pelago, quo ipsi conspici timent, casu deprehensos exspoliant. Ab hac enim inertia longe remotus