vindicatus insisteret? Haec illa sunt facta, quae gloriam Batavae gentis in ultimos Mundi terminos extulerunt. Fatendum, enim, fatendum est: et quis nescit? Hollandorum nomen ante haec bella exiguis notitiae finibus contentum fuit. Freta duo, in Septentrionem Cimbricum, in occidentem Gaditanum res eorum famamque rerum incluserant. Hostis Hispani celebritas aliquantum profuit. Innotuit enim longius positis in ultimo Oceani angulo exiguam esse nationem, quae non dubitasset Hispanicam magnitudinem in se irritare atque etiam feliciter tot per annos retundere. Postquam ad Indos ventum habita ibi Hollandorum ratio, qualis haberi mercatorum solet: laudata fides et industria, et quod tantum maris enavigassent commerciorum gratia. Sed praeradiabat fulgor eximius Hispanorum, qui domitores totius prope orbis et soli hominum invicti credebantur. Oderant quidem Lusitanos Indi, sed interim metuebant, et venerabantur etiam, sicut audimus apud Barbaras gentes Genios malos ob hoc unum ne noceant coli. Insulas et littora quae imperio non poterant auctoritate et metu tenebant. Multi nec mare ingredi nisi emto ab ipsis permissu audebant. Itaque caeteri omnes ut longe impares et brevi illorum viribus cessuri adspiciebantur. At simul irritata Batavorum virtus emicuit, et qui ante cum sua simplicitate tum hostium dolis circumventi erant, arma armis obiecere, Lusitanorum passim fuga, clades, deditio spectata, quis non Indorum obstupuit, quis autem non admiratus est, gentem ullam esse quae cum nihil non posset vires tamen suas nisi coacta non experiretur? Hollandos ubique illi praedicare, fortissimos homines, defensores sociorum, domitores hostium, votis insuper et spe certa destinare servatores Orientis. Igitur magnum illud atque terribile Lusitanorum nomen in Hollandos cessit, tanto celebrantium amore quanto illi se odio oneraverant. Inquirere omnes, quae terra tam fortes, quae