A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

potestate, ut nos ipso facto hostibus nostris praestare demonstremus. Nam id sane hac specie ut iustitiae ac publicae utilitati ita et honesto repugnat. Ultionem qui improbant eos diximus primum illud sentire, privatis non convenire, ut quam possunt per iudicem expetere vindictam eam per se expetant; ▸

quemadmodum antiqui iuris regula testatur non esse singulis concedendum quod per magistratum publice possit fieri, ne sit occasio maioris tumultus: deinde vero esse aliquem in ulciscendo modum quem excedi non oporteat: imo ita etiam nos animatos esse debere, ut hanc ipsam quam iure expetere liceat ultionem parati semper simus remittere, si nostris si ipsius qui laesit, si communis utilitatis valde intersit Nec enim eousque fraena laxanda sunt irae, ut post nostram vindictam cuncta habeamus.
deinde vero et causam adesse debere et iustum in ulciscendo modum, quem excedi non oporteat, ac purum praeterea animum rectamque intentionem.
Haec autem nihil obstant, quominus interdum et recte et necessario vindicemur. Seneca breviter: Tam OMNIBUS ▸
IGN[oscere]
ignoscere crudelitas est, quam nulli.
Et Augustini pereruditus in hanc rem est locus: Reddere bona pro bonis, et PRO MALIS MALA haec duo mediocrium sunt: prius propinquum bonis convenit etiam malis, quod Christus non arguit, sed plus oportere ▸
dicit:
dicit quia et ethnici hoc faciunt:
posterius propinquum malis ▸
convenit
CONVENIT
tamen etiam ▸
bonis
BONIS
: unde et lex modum ULTIONI statuit.
Et mox ita explicat
ut dicat,
IN IUSTA ULTIONE quae fit DILECTIONE IUSTITIAE, non delectatione alienae miseriae, ▸
si
non reddi malum pro malo, sed IUSTUM PRO INIUSTO hoc est, inquit, BONUM PRO MALO, quod etiam Deus Iudex facit. Ut ergo appareat quando honesta sit ultio, quando autem misericordia conveniat, ▸
distingu[..]
distinguendae videntur personae tum quae faciunt, tum quae patiuntur Iniuriam. Ad patientes quod attinet, si ▸
iniuriae
communes sint cum sociis aut cum patria certum est non aeque nos faciles esse posse in remittendis publicis aut alienis, atque in nostris iniuriis. Inter Iurisconsultos celebris est sententia, foveri ab eo iniuriosum qui iniuria affectum non tuetur. Ipse Augustinus: ostenditur NON ESSE IMMUNES a scelere, qui permiserant. Qui desinit OBVIARE, cum potest, CONSENTIT.