navalibus praeliis infregit, nonne clarior prope Athenis et Graecia sua effectus est? Cynegirus etiam privatus aeternum meruit nomen. Inter Romanos Duillius, qui Paenos mari vicerat, praelatis funalibus velut perpetuum egit triumphum. Ac sicut ignavi homines et ῥιψάσπιδες contemtu ubique, alicubi et paenis conteruntur, ita nulla gens est, nulla respublica, in qua non prima pars honoris illis exhibeatur, qui fortibus factis et suum et patriae nomen extulerunt. Cuius rei indicia cum in omnium populorum, tum in his quae maxime laudantur, Laconum dico et Romanorum, institutis adeo sunt illustria, ut huic loco immorari hoc vero sit operam perdere. ▸