est, ut iurisconsulti praedicant: sed de eo nos loqui quod immutabili lege naturae decretum atque constitutum est. Id enim honestum est necessario, adeo quidem ut Stoici et plerique Philosophorum Honesti speciem notabilius se exprimere haud posse existimaverint, quam si in eo consistere dicerent, quod a natura praescribitur. Unde et auctores plerique honesti nomine ius non aliud quam illud omnium commune intelligunt: quo pertinet quod a sapientibus traditum est eam esse vim honesti, ut sponte ac per se et quasi naturaliter expetatur. Quare cum probatum sit ius ut belli ita praedae ex naturali instinctu proficisci, qui Deum ipsum habeat auctorem, factique istius aequitas ex iuris naturae gentiumque principiis elucescat, profecto cuius quenquam pudere debeat nihil hic invenitur. Ego vero non modo non ▸