A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
SEQUITUR DE HONESTO
CAPUT XIV.
PARS I. Honestam esse praedae huius capturam: in qua inferuntur problemata
I. Iustum omne honestum.
II. Honesta praecipue actio pro sociis, pro patria, adversus homines inemendabiles.
III. Honesta praecipue ▸
praeda
praedatio
ex fine.
PARS II. Honestam esse praedae huius possessionem.
IN IUSTI quaestione veri amantibus satisfactum arbitror. Abunde enim demonstratum est et pietati et naturae et moribus consentaneum fuisse, ut ▸
Lusitanis
Lusitani ob illatas iniurias spoliarentur, utque res captae mercatoribus cederent. Sed quemadmodum non unum aut simplex illorum genus est, qui falsa opinione praecepta iudicii sui arbitram rationem non faciunt, ita quosdam esse audimus, qui etsi rem eam de qua nunc agitur iustam fuisse non audent negare, nec habent quomodo id tueantur, parum satis honestam tamen sibi aiunt videri. In quo sane dicto manifesta repugnantia est. Semper enim ita accepimus non posse non honestum esse quod iustum est omni ex parte. Honestum enim qui definiunt omnes aut virtutem ipsam esse volunt, ▸
qu[..]
aut quiddam quod virtutibus inhaeret, aut ex iis proficiscitur. Sane a virtute divelli nunquam potest, nec quidquam bonum esse, nisi quod et honestum est. Nam et ab exactioribus magistris ita describitur ut honestum sit quod iucundum est iccirco, quia bonum sit. Necessario igitur alterum alteri consequens est: nec turpe esse potest, aut apud sapientes et bonos probro duci, quod verae iustitiae congruit, seu quia virtus nulla virtuti repugnat, seu quia de iustitia recte a veteribus dictum est in ea virtutes caeteras comprehendi. Verum hoc quidem apud homines communi sensu utentes ▸
apud Platonem Alcibiades puer a Socrate per naturales instinctus ad confessionem huius conclusionis adductus sit, eos qui iusta faciunt necessario etiam honesta facere: idemque omnium mortalium consensu testatum Philosophi perscripserint. Quod ut probe intelligatur sciendum est iustum nos non illud dicere, quod aliquo civili iure permittitur, aut potius cui leges connivent: quod enim sic impune fertur, atque adeo licere dicitur, cum revera iustum non sit, ne honestum quidem