A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Nam ut idem alibi: Non est innocentiae PARCENDO sinere, ut in malum gravius incidatur. Pertinet ergo ad INNOCENTIAE OFFICIUM non solum nemini malum inferre, verum etiam cohibere peccata, vel PUNIRE PECCATUM, ut aut ipse qui prius odio habetur, CORRIGATUR EXPERIMENTO, aut alii TERREANTUR EXEMPLO. Ambrosius etiam multum exagitat perversam misericordiam, quae innocentes tradit exitio, dum LIBERAT MULTORUM EXITIA COGITANTEM. Non in FERENDA, inquit, sed IN DEPELLENDA iniuria Lex Virtutis est. Qui enim non repellit a socio iniuriam tam est ▸

in vitio
IN VITIO
quam ille qui facit. Et sicut hoc de socio, ita de patria luculenta sunt ista Tullii in Catilinam: Si nos in his hominibus, qui singulas uniuscuiusque nostrum domos et hoc universum reipublicae domicilium delere conati sunt, VEHEMENTISSIMI fuerimus, MISERICORDES habebimur: sin REMISSIORES esse voluerimus summae nobis CRUDELITATIS in PATRIAE civiumque perniciem fama subeunda est. Et Augustino iudice hoc qui facit, reus est IMPERII DESERTI atque contemti. Itaque, ▸
C
subiicit, unde punitur si fecerit iniussus, inde PUNIETUR SI NON FECERIT iussus. ▸
Secundo
Altero loco
inspiciendae sunt ut dixi personae quae priores nocuerunt. Nam si liquet eas lenitate non corrigi, si ea sunt animi pervicacia, ut, quod in mimo est,
VETEREM ferendo iniuriam INVITES NOVAM,
ultio sane sui honesta est, quia necessaria. In quam sententiam Thucydides multa praeclare dixit, et inter caetera illud in Cleonis concione sapienter, misericordia et lenitate aequum esse in illos uti, qui et ipsi vicissim misericordia moventur, aut quos spes est ea re ad amicitiam pertrahi posse, non etiam in hos quibus perpetua odii causa est, quique si ipsis parcatur non eo magis hostes esse desinent. Qui et alibi inculcat, nihil hosti concedendum ne se iactet insolentius, et oblatam sibi gaudeat occasionem aliena bonitate abutendi. Accedit, quod existimamur, infirmitatis potius