A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

impii iudicandi sunt. Nostri etiam Iurisconsulti eum qui id omittat culpae affinem putant: et Christiani Patres ▸

eum qui non depellat a socio iniuriam non minus in vitio esse, quam eum qui faciat. Quod iuxta Aristotelem tunc maximam rationem habet, cum iidem qui nunc iniuria afficiuntur nos ante beneficio aliquo affecerunt. Quid ▸
aut[em]
igitur eum dicturum fuisse credimus, si quis ob hoc ipsum quod nos beneficio affecit ab aliis afficiatur iniuria? Hoc enim Indis contigit: neque alio nomine Lusitani et Regem Iorensem et eas quas alibi memoravimus nationes caedibus et rapinis vastant, nisi quod Hollandos admiserunt. Ecquis igitur est, qui negabit illorum iniurias ad Hollandos pertinere? nisi forte arbitramur nihil esse cum illis commune qui a Christiana religione alieni sunt. Quod ab Augustini pietate longissime recedit, qui Domini praeceptum exponens quo ▸
al[ium]
proximum diligere iubemur, manifestum esse ait OMNEM HOMINEM PROXIMUM dici: ▸
c
neque vero ob religionem distrahi humanitatis officia docet illustre in Evangelio Samaritani exemplum. Unde cum Infideles tueri adversus iniurias etiam Christianorum nunquam non iustum omnes fateantur, tum illud ▸
etiam
praeterea asseverant, qui hoc argumentum tractarunt, multis casibus evenire posse, ut iuris etiam sui defendendi gratia cum Infidelibus societas et federa iuste ineantur, sicuti Abrahamo, Isaaco, Davidi, Solomoni et Maccabaeis factum accepimus. At Regis certe Iorensis causa iustissima fuit. Quid enim iniquius quam populum mercatorem Regi libero indicere, ne ▸
quoq[ue]
cum altero negotietur? aut quid est, si non hoc est et ius gentium et distinctam Principum iurisdictionem turbare? Quare cum haec