A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

illi iniuria publicitus fieret, ultro etiam bellum denuntiaretur, ni pareret, et continuo inferretur, merito ille Lusitanos omnes et singulos hostium habuit loco, cum hostes esse nemo illos neget qui bellum nobis decreverunt. Qua ratione Rex Iorensis bellum opus non habuit indicere, praesertim cum priores Lusitani infestis navigiis portus eius obsiderent, et e littore praedas agerent. His ▸

ubi
ergo facinoribus obligati Lusitani ut damna sumtusque restituerent, et insuper paenas darent tam insignis iniuriae, quin Regis
Iorae
auspiciis spoliari potuerint minime ambigi convenit. Sicut autem Regis ipsius optimum illud institutum ▸
fuit
pro iure suo consequendo ▸
d
tuendisque subditis laborare, ita et Hollandorum laudabilis pietas in eo adiuvando fuit. Nec
sane
quicquam magis interest verae religionis, quam istud fieri.
Servandi sunt homines, ne cum ipsis (ut Patres quondam loquebantur) spes exstinguatur conversionis.
Ostendi Indis debet, quid sit esse Christianum, ne putent Christianos omnes hoc esse quod Hispanos. Videant religionem sine simulacris, mercaturam sine fraudibus, arma sine iniuriis. Admirentur Fidem, quae negligi vetet etiam Infideles. Hoc erit homines Deo praeparare. Iustum igitur undequaque bellum et Iorensi, et pro Iorensi Hollandis fuit. quare iusta etiam praeda, cuius quidem ius naturali iure ad Regem ipsum pertinebat. sed et Rege concedente Hollandorum fieri potuit. Imo cum societatis Indicae navibus, eiusdem impensis, periculo etiam si quid sequius accidisset, eorumque opera qui in ministerio erant societatis, Regi militatum sit, nulla stipendii pactione, communis belli consuetudo naturali aequitati consentanea satis indicat ipso iure praedam ad societatem devenisse.
Quod vero ▸
de
in
societate Indica hac specie idem in Ordinibus dici potest, ut horum iussu, ex causa belli Iorensis, sumtu societatis ipsi societati praeda quaesita sit.
Est autem huius tituli eousque