A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

quorum id intererat, et causa ex Eremodicio cognita pronuntiarunt IUSTAM PRAEDAM AC IURE PARTAM VIDERI: Deinde vero cum Decreto Ordinum Hollandiae, qui, cum adversus eandem societatem Ius Fisci in controversiam vocaretur, approbata praeda verbis quam honorificentissimis, Fiscali Quaestoribus et cunctis magistratibus edixerunt, uti eam praedam, et quae in posterum apud Indos caperentur, UTPOTE BELLI PUBLICI CONSEQUENTIAS arbitrio Ordinum Federatorum, et COLLEGII MARITIMI permitterent. Et haec quidem ad explicationem eius quae initio proposita fuit quaestionis sufficere debent. Sed ne quis sit refragandi locus adiiciemus et illud: etiamsi et causam Ordinum et mandata ab hoc facto removeas, nihilominus bellum non iustum tantum fuisse, verum etiam publicum, et praedam ▸

Societati
societati Indicae acquisitam: idque ex eorum iure quibus eadem societas bellantibus per administros suos auxilium tulit. Est in India regnum Iorense, quod supremi Principatus loco iamdudum censetur: unde apertum est Regem belli publice gerendi habuisse auctoritatem. Is Hollandos qui cum navibus venerant, in bello sibi ut auxilio essent
▸
pe[...]
requisivit. Quam naturae et humani generis cognationi sit consentaneum alterum alteri opem ferre cum alibi demonstratum sit, satis apparet potuisse Hollandos illius belli socios accedere. Imo cum possent commode, non facere illis vix integrum fuit, sive divinam paginam respicimus quae nobis iniungit, ut innocentes ab interitu liberemus, sive etiam Philosophos, qui dicunt iniustitiae duo esse genera, unum eorum qui inferunt, alterum qui ab iis quibus infertur, si possint, non propulsant iniuriam. Eum enim qui non defendit, nec obsistit si potest iniuriae tam esse in vitio quam si parentes aut amicos aut patriam deserat: ▸
Dicere
cum dicere civium habendam rationem, externorum negare, hoc vero sit, illis iudicibus, dirimere communem humani generis societatem, quam qui tollunt etiam adversus Deum eius societatis auctorem,