A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
si quod oriretur inter Imperatorem et civitatem quae se pro libera gerit, Florentinam puta vel Pisanam, iure publico praedae locum fore. Propositum autem in hac re aut societati aut his qui vice societatis navibus praefuerunt aliud fuisse nemo imaginabitur, quam ut operam obsequiumque commodarent Ordinibus, cum publicae ultioni, tum societatis ipsius iuri consulere volentibus. Ex his omnibus ▸
sequitur
apparet
bellum (quatenus hic considerari potest) subditorum ratione iustum esse: Et praedam ▸
igitur
iuste partam. Quorum utrumque fatentur literae Praefecti Malaccensis Albuquercii
viri prudentissimi
ad Hemskerckium scriptae: NACTUS ES, inquit, NAVIM OPULENTAM. FRUERE, QUANDOQUIDEM IUSTO BELLO NACTUS ES. Praeda autem belli publici ut alibi diximus simpliciter quidem et ipso iure ▸
speciali aut generali lege effici, ut his ipsis acquiratur per quos praedam respublica acquireret
aut tota, aut pro parte
. Consuetudine autem vetustissima Galliae et Belgii, tum vero et lege speciali Batavorum eius praedae quae publico quidem mandato capta est, sed ab iis navibus quas privati adornarunt, pars quinta reipublicae, decima Praefecto Maris debetur, quod restat id inter exercitores Capitaneos officiales nautasque dividitur iuxta mores aut pacta conventa. Quare cum naves propriae fuerint ipsius societatis, navarchi et nautae omnes ▸