itaque cum Ulpiano dicemus non navarchos tantum et trierarchos, sed et nautas et remiges omnes in classibus MILITES esse. Sed et illud notari potest, quamvis propria ad praedam mandata fuissent nulla, cum tamen et classis Praefectus, et navium duces concessione publica iurisdictionem obtinerent, potuisse eosdem pro tuendo iure subditorum et sua iurisdictione in turbatores eius Lusitanos deficientibus aliis iudicibus animadvertere et res eorum capere, praesertim, ut tradunt utriusque iuris consulti, ▸