indicarunt, cum Hollandos omnes homines esse rapacissimos, tum vero Hemskerckium, exploratorem missum, inspiciendis regionibus quas illi aliquando vi magna navium invecti suas facerent expulsis possessoribus. Quae autem est, si non haec iniuria, aut quem prius spectat, quam ipsum Hemskerckium eiusque comitatum, etiamsi latius in totam gentem spargatur? Bellum praeterea minantur Lusitani si quis Hollandos recipiat. Et haec nonne gravis iniuria est? Nec minantur tantum, sed inferunt: eisdemque navibus et Iorenses depopulantur, et Batavos tentant accessu prohibere. Esse hanc vere iniuriam, cum alter alterius in contumeliam vexatur, et cum eo quis prohibetur quod iure gentium competit alibi ostendimus. Quare sive codicillos Hemskerckianos respicimus, constat de iniuriis quas reparari oportuit: sive centurionum mandata, habemus commerciorum turbatores manifestos. Iniuriae autem istae cunctos