A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
potirentur, ni in tempore suppetias venisset Hemskerckius, qui et ipse eorum quos penes se habebat alios vidit concidentes, alios membris mutilos. Quo certamine coacti sunt Hemskerckiani et mercium et navium et vitae adire discrimen. Quibus malis accessit, quod navis
Ruber
Leo tanta clade deserere classem et in patriam redire coacta est: tum vero navis ea, quae a Praetoria secunda erat altero post praelium die immista iterum Hispanis vix summo periculo se expedivit, neque vero se postea cum classe Hollandica coniungere potuit, magno ad susceptum iter incommodo. Facta quidem haec a Castellanis. Sed hi nimirum illi sunt qui non Regem tantum ▸
communem,
eundem,
sed belli causas et odia in Batavos communia habent: quorum auxilia a Lusitanis adversus Batavos etiam per Indiam implorari relatum est. Merito igitur ipsorum exemplo nihil distinguitur. Nobilis Iurisconsulti ▸
ex iure gentium dicante
imo ipsius iuris gentium
vox ista est: ut socios licet defendere, ita offendere socios criminis, et quicunque participant criminosis et criminibus aggressorum. Quod eo magis hic locum habet quia quod Castellani Batavis Indiam ▸
euntibus
petentibus
nocuerunt, hoc sine dubio et publico consilio et rogatu aut certe in gratiam Lusitanorum factum est. Iam vero de Hemskerckianis qui a Rege Dammae nulla belli praeeunte causa, specie commerciorum capti et in servitute detenti sunt, quanquam id eum Lusitanis imputasse minime dubitandum est, ▸
illis remittam. Hoc solo contentus ero quod liquido probatum vidi. Lusitani cum audirent Regem Iorensem eo propendere ut Hemskerckium ad mercationem admitteret, missa, ut alibi diximus, legatione Regi