A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

ostendimus eam perpetuo fuisse Batavorum lenitatem, ut ▸

se..[...]
seposita, ▸
quantum eius
quoad fieri poterat belli publici causa[,] tantum ab iniuriis Lusitanorum tuti esse vellent, non nisi necessitate ultima ad vim et arma processuri. Verumtamen qualescunque accepti sunt codicilli eos etiamsi abessent caetera auctoritatem huic facto praestare, tentandum est. Dedit autem codicillos alios Praefecto totius classis Hemskerckio, alios his qui navibus singulis praeerant, Princeps ille cum genere, tum rebus a se gestis Maximus: qui cum Ordinum iussu summum obtineat belli imperium terra marique, procul dubio iuxta ea quae nos alibi demonstravimus, belli mandandi ius habuit. Codicilli Hemskerckiani vetant cum quoquam manus Praefectum conserere nisi compulsum iniuria, sibi, suisve aut navibus suis inferri tentata. Quod si accidat, non permittitur tantum, verum etiam iubetur cunctis rebus uti quas aut ad defensionem sui suorumque suarumque navium, aut ad INIURIAE REPARATIONEM necessarias esse intelliget. Ita ut si quos nactus in potestatem fuerit eorum qui se inimicos ostenderint, aut Principi eos offerat, aut ITA DE ILLIS STATUAT uti expedire et tempori convenire existimabit. Vim enim vi opponere cum OMNIUM GENTIUM IURE liceat, sibi quoque Princeps ait iustum et honestum videri. In Praefectos autem navium
singularum
codicillis principalibus confertur potestas CAPITANEI sive Centurionis, simulque mandatum datur quos visum erit nautas allegere, et officiales navi praeponere. Iubentur deinde armis abstinere NISI FORTE SIQUIS HOSTILITER ▸
ipsosper[..?NAKIJKEN]
ipsos