A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

NAVIGATIONE aut commercio ▸

prohibere con[etur]
PROHIBERE CONETUR. Id enim si fiat omnino ▸
iubetur
iubentur operam dare, ut eos qui se hostiliter gesserint in suam redigant potestatem, ita tamen ▸
UT
ut BONA QUAE EO MODO CEPERINT in foederatas regiones conferre debeant, quo a iudicibus maritimis eius loci, ▸
quo
in quem
res inferentur, praedae addicantur, aut aliter uti oportebit, ita fiat. Denique ut omne id faciant quod CENTURIONIS NAVALIS officium est. Cum Princeps id omne concedit quod ad iniurias reparandas necessarium est, idque ipsum ad ius gentium refert, non hoc tantum permittere existimandus est ut ex iis reparentur qui ipsi iniurias fecerunt, sed ex omnibus qui ad eas reparandas iure gentium obligati sunt. Nam alterum illud ut easdem personas consequamur quae damnum nobis dederunt cum ubique difficile est, tum in illa navigatione vix est ut contingat. Nec credi par est minus ▸
esse
in belli gerendi mandatis contineri, quam in Repressaliis. Hoc igitur codicillis efficitur, ut ▸
quod
quidquid
iure gentium privati facere potuissent id nunc retro auctoritate publica, et quasi decreto bello fecisse existimandi sint; Iure autem gentium ostendimus ex facto reipublicae aut magistratuum teneri
singulos
subditos, ex facto subditorum, quod non sine culpa impunitum sit, universam rempublicam, et sic fieri ut civis unius factum alterum obliget. Nomen autem Iniuriae Reparandae non tantum persecutionem damni et sumtuum continet, sed et paenae, quod indubitatum est in mandato reipublicae, quae omnium interpretum consensu ius habet ut in internos ita in externos ▸
iniuirae a[..]
suo ordine pro merito vindicandi. Hoc igitur videndum est an quid tale Hemskerckio factum sit, eiusve navibus, aut qui ei suorum loco haberi debent, quod Ordines aut Princeps iniuriae nomine complecti voluisse censendi sint. Omittam hic igitur