A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

non incommode usurpata est adversus Romanos ▸

quarentes
de Annibalis facto inquirentes, quibus unum e principibus Paenis ita respondisse accepimus: Ego autem non privato, publicove consilio Saguntum oppugnatum sit, quaerendum censeo: sed UTRUM IURE AN INIURIA. NOSTRA ENIM HAEC QUAESTIO ATQUE ANIMADVERSIO IN CIVEM NOSTRUM EST, NOSTRO AN SUO FECERIT ARBITRIO: VOBISCUM UNA DISCEPTATIO EST LICUERITNE per faedus FIERI. Quantum ad Lusitanos igitur, licuit sine dubio quod factum est facere. Ordines autem tam Foederati, quam Hollandiae, ad quos altera quaestio ▸
pertinet (tantum abest ut factum hoc societatis Indicae, eiusque administrorum condemnaverint)
pertinet, tantum abest ut factum hoc societatis Indicae eiusque administrorum condemnaverint,
non tantum partitione praedae, verum praemiis etiam et honoribus comprobarunt:
▸
[invoegteken]
ita ut etiamsi mandatum non adfuisset is tamen defectus gesto utiliter negotio publico, et quasi retro tracta ratihabitione suppleretur. Neque tamen verum est non antecessisse mandatum. Constat enim et decreto Ordinum Hollandiae probatur, multo antequam proficisceretur Hemskerckius admonitos ab Ordinibus Indicae Societatis praepositos, opus esse ipsis, ▸
si negotiationem
ad negotiationis suae tutelam ita se comparare et armis instruere, ut non tantum possent hostiles Lusitanorum conatus arcere, verum ipsis ultro bellum inferre. En igitur mandatum supremi magistratus, quod procul dubio sufficere dehet. Nihil autem facilius fuit, quam, si opus videretur, praeter mandatum hoc, codicillos cum amplissima etiam potestate belli publice gerendi, qui nemini negari solent, ab Illustrissimo Principe Mauritio impetrare. Sed alibi quoque