A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
Huic edicto convenit eorundem Ordinum interpretatio ad Diplomata liberi commeatus Lusitanicae nationi concessa. Quae cum nonnulli contra sententiam in non permissa producerent, ita intelligenda ipsi decreverunt, ut Lusitanis eorumque rebus in faederato Belgio repertis tuta essent omnia fide publica, nec minus iis rebus quas eidem Lusitani, ex Belgio
permissione, ut mos habet Belgarum. Caeterum sive Lusitani ▸
ex locis hostilibus in
EX LOCIS HOSTILIBUS IN LOCOS HOSTILES ut ex insula Sancti Thomae aut Brasilia Ulyssiponem, aut Ulyssipone in Brasiliam, Thomaeve insulam, sive EX LOCIS HOSTILIBUS IN LOCOS NON HOSTILES, sive EX LOCIS NON HOSTILIBUS IN LOCOS HOSTILES, commercia mutarent, deprehensos in istis commerciis homines, naves resve Lusitanorum nulla ex fide publica securitate fructuros, sed aut a publicis navibus, aut AB ALIIS victos in PRAEDA FORE. Apparet hinc Caraccam, ▸
hom[ines]
mercesque in ea iure triplici capientibus cessisse. Primo, quia Lusitanorum erant, subditorum regis Hispaniae. Secundo, quia Macaunte veniebant, quae colonia est Lusitanorum et ea ratione hostilis haberi debet. Tertio, quia Ulyssiponem ▸
mittebatur
mittebantur, urbem Lusitaniae. Quae autem huic annexa est inspectio, utrum scilicet ▸
iis
ii, qui ceperunt Caraccam mandatum id faciendi habuerint, supervacua videri potest. Omne enim subditi in bello officium aut hostem aut magistratum respicit. An mandatum ▸
esse debet causam adfuisse offendendi: Atque ita cum Lusitani Batavis hostium loco sint, et spoliari potuerint, iussu an iniussu spoliati sint, ipsorum nihil interest. Distinctio haec a Senatu Carthaginiensi