A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

quae vindicias decernunt pro libertate: Et merito cum haec a natura sit, imperium a facto hominis. Pro his autem quae natura sunt favor stat et praesumtio. ▸

Quod ..a
Et hoc est quod ▸
et
posteriores magistri tradiderunt subditis de suo statu litigantibus nullum interim praeiudicium inferendum contra libertatem. Quod maxime verum est in libertate non enormi neque effraeni, quae licentia verius dicitur, sed in eo statu qui Praefectorum quasi principatu, Procerum auctoritate, civium benevolentia firmatur. Et haec quidem in universum dicta ad argumentum nostrum facile quivis applicabit. Caeterum Ordinum causa propterea quoque piis civibus debet esse commendatior, quod a Principibus fere omnibus vicinis scripto factoque defensa est, qui nisi in iure admodum manifesto non facile credendi sunt▸
bellum
eius exempli bellum promoturi fuisse, cum sit alioqui ante omnia
Regi tuenda maxime regis salus.
Nonnihil huc pertinet tacita hostis ipsius confessio, qui cum principio motuum in captivos iudiciis maiestatis et capitalibus suppliciis saeviret, ubi firmata est certis viribus respublica et ordinata belli moles obstitit, captivorum redemtionem, iura praedae et alia belli commercia induxit, quae non nisi cum iusto hoste usurpantur, hoc est, ut nos alibi interpretati sumus,
[cum eo]
qui probabilem saltem habet pro se magistratuum auctoritatem. Et recte: si nos non decipit ea quae apud Tullium