A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

est hostis legitimi descriptio, ut is sit qui habet rempublicam, aerarium, consensum et concordiam civium et rationem aliquam, si res ita tulerit, pacis et federis. Nihil igitur est quod cives possit impellere ut de bello Ordinum in Philippum sinistre iudicent: multoque minus de bello in Lusitanos, praesertim quia certissima naturae principia communi rationi dictant, neque libertatem commerciorum impediendam, neque fidem violandam, quorum utrunque a Lusitanis fieri quotidie omnes audiunt. Probata igitur bona fide civium caetera omnia expedita sunt. Iustum enim subditis bona fide praeditis bellum est in eos quos magistratus pro hostibus habent. Habent autem Ordines Lusitanos pro hostibus et omnes et singulos: quod apparet ex classe illa quam sub Petro Dousa in Thomae insulam et Brasiliam miserunt, plurimisque navibus ac mercibus quas Ordinum bellicae naves

hominibus
Lusitanis abstulerunt. Et alioqui per se quoque manifestum est hostes esse subditos ▸
eidem cui
quoties
Princeps hostis est. ▸
Ex parte
Quin et ex parte
Lusitanorum ut bona fides contingat, dum forte probabilem habent opinionem, iustas esse Principi suo Philippo causas belli in Batavos, quanquam difficile est his praesertim qui apud Indos versantur ob manifestas iniurias, fieri tamen posse non pertinaciter negem. Et eo modo bellum utrimque tam Batavorum quam Lusitanorum civium respectu iustum esse poterit, et pura conscientia geri. Licet autem in tali bello tantum, quantum a magistratu conceditur. Concedunt autem Ordines Lusitanos ▸
singulos
illos
spoliare, quorum fuit Caracca. Edicto id probatur ab Ordinibus Foederatis promulgato, postquam Hispani extremum suae perfidiae specimen ediderunt abreptis navibus quae fide publica advenerant, et hominibus in nervum et servitutem