populare vitiosum sit, nec omne sine Principe regimen populare. Altera autem distinctio ab ipsis est qui Principibus omnino et semper pareri volunt: dicunt enim hoc locum non habere nisi cum merum atque summum est imperium Principis: secus, si alia potestate legum aut magistratuum temperetur. Qua de causa Romani Volscos, Latinos, Hispanos, Paenos, etiam tum cum ipsorum essent stipendiarii, et tributa penderent, et Maiestatem Populi Romani observare tenerentur, ab imperio desciscentes non ut rebelles, sed ut legitimos hostes denuntiato indictoque bello persecuti sunt. Pone ex una parte Ephoros ▸